CALVINUS Johannes

CALVINUS Johannes
CALVINUS Johannes
natus est A. C. 1509. Novioduni, in Picardia, ex Gerado patre, Avariti Biturigum, sub Alciato iuri
aliquandiu vacavit, ubi haustâ purioris doctrinae aurâ, post Encolismae Graecam literaturam professus, mox ad sublimiora divinô instinctu vocatus, Institutiones Christianae Relig. elucubravit, in Germaniam transiens, quae Basileae primo, ubi aliquandiu moratus est, A. C. 1534. dein Argentorati A. C. 1539. impressae, etc. Genevae post Farellum et Viretum A. C. 1536. S. Theologiae Professor inde Argentinam vocatus, sed suae Genevae itorum redditus est. Fuit ei ingenium vivacissimum, iudicium subactissimum, memoria tenacissima, eloquentia docta, rerumque et sententiarum pondere tonans. Unde Melanchthon de illo: Nullius hôc tempore oratio in disputando vel nervosior fuit, vel splendidior. Eloquentiâ ipse suâ enervat nostros, terret adversarios et sanabiles iuvat. Barclai. ex Communione Romana in Euphorm.
Et qui tergeminam rides Calvine coronam,
Et Latium Latiô destruis eloquiô, etc
Et factum hinc, ut complures etiam adversariorum, ignoratô scriptorum eius auctore, ea in summo habuerint pretio, imo vitulâ Calvini araverint. Quod notabili exemplô demonstrat Mich. Beuterus, in Censura novae ordin. Eccl. Argentin. institutae, A. C. 1598. Ceterum, laboriosissimus, quotannis statas contiones 286. lectiones 186. habere solitus est, elogium meritus Pet. Matthaei, in Hist. Pacis: Vix repertus est, inquientis, qui Calvinum aequaverit, in perferendis laboribus. Quae causa, quod per integrum decennium a prandio abstinuerit, frugalitatis et φιλοπονίας insigni exemplô. Ut nihil dicam de plurimis et continuis eius ex quavis religione et gente adversariis, cum quibus illi perpetuo conflictandum fuit: non sine frequenti vitae discrimine, quô inter alia Lutetiae, inter primos agonismos, et Genevae inter factiosos tum Pontificios, tum disciplinae adversarios, exercitus est. Calumniae scopus fuit omnibus in hunc unum irruentibus, ut vulgatum illud ostendit:
Sis fur, sis nebulo, sycophanta, et turpis adulter,
Calvinum ferias fulmine, Magnus eris.
A superbia, a prima iuventa alienissimus, unde non nisi Farelli primum, subinde Buceri gravissimâ obsecratione ad ministerium S. protractus, et deinceps iterum retractus est. In dicendo minime mordax, aut in calumnias pronus, a Bucero proin Sanctissimi appellatione, Ep. A. C. 1536. datâ, honoratus, ab ipso Luthero pro docto et pio habitus: Ab avaritiae ctiminatione, mors illum absolvit. Praeter divinum Institutionum opus, plurimos tum V. tum N. T. libros eruditissimis commentariis explicuit, aliaque ingenii sui monumenta edidit, e quibus facile patet, quidquid in eius cineres convitiorum congeritur, nil nisi pravae loliginis nigrum sucum esse. Obiit pie die 27. Mai. A. C. 1564. in morte illustre insuper patientiae exemplum, si verum est, quod de eo Eruditiss. Morerius, ex communione Romana scribit: qui tot illum morborum generibus excruciatum memorat, ut sigillatim distributa facile numerosum nosocomium instruere potuissent. Ita etiam laudi invidia velificatur. De illo Verheiden: Iurisprudentiae, inquit, operam dedit Aureliis, sub Petro Stella, Iurecoss. Gallorum facile tum Principe. Thuanus, Acri vir ac vehements iudiciô et admirabili facundiâ praeditus. Iterum Verheiden: In Oratione gravitas ac Maiestas singularis est: concinna, nervosa prorsus, et virilis compositio, quae pondere suô penetret, moveatque maxime cum iudicio legentium animos, quâ scribendi ratione vix ullum sibi habuit parem. Andr. Wintonus Episc, de Usuris: Illustris vir nec sine summi honoris praefatione nominandus. Vide Antibolsecum, ab Anonymo editum, A. C. 1622. Cliviae: Rivet. Cath. Orthod. tom. 1. in prooem. et Iesuita vapulante, c. 2. Theod. Zuing. in theatro Sap. Cael. Bezam, in eius. Vita. Quod purioris Religionis cultores Calvinistae dicuntur, non illum sectarium aut hos novae doctrinae vel schismatis arguit, sed adversarios impotentis animi. Hinc Franc. Andelotius, Admiralis Colinii frater, qui primus ex Gallica nobilitate, Religionem Reformat. publice professus est, Calvinismi ab inimicis apud Henricum II. delatus, nec quidem nosse se Calvinum sancte affirmavit, protestatus, solius Scripturae S. iudiciô staturum se vel casurum. Thuan. Vide praeter iam dictos Anton. Teissier in Elogiis Vol. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • JOHANNES Calvinus — vide Calvinus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste der Biografien/Dom–Dop — Biografien: A B C D E F G H I J K L M N O P Q …   Deutsch Wikipedia

  • Список римских императоров — Статуя императора Августа в Ватиканском музее Первым императором (в современном смысле) Рима стал Октавиан Август: после победы над Марком Антонием и возвращением из …   Википедия

  • Calvin — I Calvin   Am 10. Juli 1509 wurde Jean Cauvin, der später dem Brauch der Humanisten gemäß die lateinische Namensform Johannes Calvinus wählte, in Noyon (Picardie) geboren. Er studierte die Rechte und widmete sich dann humanistischen Studien, die… …   Universal-Lexikon

  • Aegidius Hunnius — the Elder (b. Dec 21 1550 Winnenden d. April 4 1603 Wittenberg) Lutheran theologian and father of Nicolaus Hunnius.Hunnius went rapidly through the preparatory schools of Württemberg, and studied from 1565 to 1574 at Tübingen. In 1576 Jacob… …   Wikipedia

  • Calvin — ist ein französischer Name, zu lateinisch calvus = „kahlköpfig“ Inhaltsverzeichnis 1 Bekannte Namensträger 1.1 Vorname 1.2 Familienname 1.3 …   Deutsch Wikipedia

  • Ägidius Hunnius der Ältere — Ägidius Hunnius der Ältere, auch: Hunn (* 21. Dezember 1550 in Winnenden; † 4. April 1603 in Wittenberg) war ein deutscher lutherischer Theologe, Professor der Theologie in Marburg und Wittenberg, Propst und Generalsuperintendent des sächsisc …   Deutsch Wikipedia

  • ЗЛО — [греч. ἡ κακία, τὸ κακόν, πονηρός, τὸ αἰσχρόν, τὸ φαῦλον; лат. malum], характеристика падшего мира, связанная со способностью разумных существ, одаренных свободой воли, уклоняться от Бога; онтологическая и моральная категория, противоположность… …   Православная энциклопедия

  • CALVIN, JOHN° — (1509–1564), French Church reformer and theologian. Calvin was one of the foremost Christian Bible exegetes of his time. He wrote commentaries on Isaiah (1551), Genesis (1554), Psalms and Hosea (1557), the 12 Minor Prophets (1560), Daniel (1561) …   Encyclopedia of Judaism

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”